라틴어 문장 검색

propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris voluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 185:1)
venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit, tum praedicans participem praedae fore exercitum, cum militiam non abnuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 586:2)
equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino adductos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 373:2)
quae autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime ut religione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:3)
principio anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam summisisse ad id bellum, eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare ubi vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 60:1)
abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 260:1)
M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, cum obstrictos aere alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine adfectati regni damnatus de saxo deiectus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha3)
diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 85:1)
Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin imperium abnuerent, armis coercerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 23:1)
quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam in conspectu omnium arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 262:1)
quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 108:2)
iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 243:1)
latiorque et re et personis quaestio fieri abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 370:2)
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 489:1)
ceterum ex Maximi cognomine ortum errorem abnuerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION