라틴어 문장 검색

nam et in suadendo sublimius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 78:1)
neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:1)
Eum Iugurtha tametsi Romae in amicis habuerat, tamen accuratissime recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장4)
Eos ille non pro uanis hostibus, uti meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장5)
Sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:3)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 1:1)
Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:4)
"multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac uel ipse palam pro contione recitare pollicebatur;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:6)
et, quo quaeque opulentior civitas erat eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 474:5)
sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 433:1)
nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo, tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris accurate agatur, docte et diligenter;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 146)
Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, ne quid, ubi miles venerit, titubetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 3122)
nullam rem oportet dolose adgrediri, nisi astu totam accurateque exsequare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 59)
Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, & si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION