라틴어 문장 검색

Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem loricam induitur fidoque accingitur ense.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:21)
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni, atque omnis facibus pubes accingitur atris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:13)
Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:12)
Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:13)
hic Dardanio Anchisae armiger ante fuit fidusque ad limina custos, tum comitem Ascanio pater addidit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:7)
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:1)
Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:22)
neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:2)
ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 11:2)
Accingere, anime:
(세네카, 아가멤논 4:14)
accingere ira teque in exitium para furore toto.
(세네카, 메데아 1:18)
ite agite, expertae bello, date lintea, prorae, et solitum, armigeri, ducite munus, equi!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 47)
Colchis flagrantis adamantina sub iuga tauros egit et armigera proelia sevit humo, custodisque feros clausit serpentis hiatus, iret ut Aesonias aurea lana domos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 115)
currus, iam necte bifrontes, anceps Iane, comas duplicique accingere lauro, principis anterior, iam consulis iste coruscat annus, et emerita trabeis diademata crescunt, incassum iam, Musa, paves quod propulit Auster vela ratis nostrae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
circumsistit sellam comes armiger;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION