라틴어 문장 검색

Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 5:2)
neque enim singulis totidem antistitores possit dare,qui observent quique praecipiant ne acerbae uvae demetantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 6:2)
Idem tamen palmites priusquam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere aut ventis ferisve vastentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:4)
et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장2)
nam in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장3)
temptantis eadem alios probare causam senatui iussit, cupidine severitatis in iis etiam quae rite faceret acerbus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장7)
ceterum ut honestam innocentium paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentis, Vibidium Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium movit senatu aut sponte cedere passus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장4)
abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit quae Germanico quamquam acerba tolerabantur tamen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장9)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
plerumque innocentis recenti invidiae imparis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장6)
adseverabatque innocentem Cornutum et falso exterritum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장6)
nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장6)
adeo factorum innocens sum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장5)
is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus quarum apud praepotentis in longum memoria est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장4)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION