라틴어 문장 검색

eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:1)
id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ci aetati exemplis ostendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 190:3)
igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:1)
et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut dici pro parte altera possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:3)
non enim causa reprehenditur sed actor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:2)
rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 333:1)
At in scholis recte et propositioniblis et contradictionibus occurremus, ut in locum, id est primum et secundum, plurimum exerceamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 338:1)
quam etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis errorem circa scholas ac litteras habuit!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:6)
quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 44:1)
quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:2)
nam et imperitia et et rigor et deformitas adferunt interim frigus, sunt haec actori providenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:2)
Ex scholis haec vitia, quibus omnia libere fingimus et impune, quia pro facto est quidquid voluimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 61:1)
quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:1)
Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et quantum onus subiturus sit intelligat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:3)
Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION