라틴어 문장 검색

Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)
E quibus primum sit, quod fit adiectione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 182:2)
verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 200:10)
nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:1)
est autem ipsa quoque adiectionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 209:1)
De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem pertinentia memoriae tradidissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 258:1)
neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 260:1)
ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 261:2)
neque, si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 263:2)
quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 266:1)
quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel textu iungantur vel fine claudantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 270:1)
itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, quantum adhuc profecerant, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:1)
quod ipsum compositio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 274:4)
In omni porro compositione tria sunt genera necessaria:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 279:3)
verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION