라틴어 문장 검색

Primum esse in inventione aliqua nova aut privilegio inundationem quandam opum interdum largitur, sicut contigit primo sacchari excoctore in Canariis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:20)
Praestat cum illis negotiari qui in ambitu sunt quam cum illis qui desideria sua sunt adepti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:12)
Verum potentioribus et iampridem honorem adeptis consultius est aequos se praestare in neutram partem propendendo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:5)
Si quis rem suscipiat simulque perficiat quae prius intenta fuerat, at tentata quidem sed deserta, aut ad exitum forsan perducta sed minus commode et feliciter, is honorem adipiscetur maiorem quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti, sed in quo alterius tantum vestigia et non ultra premeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:7)
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent, Vndique lustrando, telluris et ima cauando, Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:10)
"Amice, Ecce recepisti bona, quae largita fuisti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:9)
Sic uideas plures, si tale quid amodo cures, Sumptis sepe bonis, ingrati more draconis, Emolumenta mali cupidos uice reddere tali, Tam male deceptos, penam sibi mortis adeptos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:12)
Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장18)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.
(불가타 성경, 집회서, 49장19)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)
Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장7)
Quodsi manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:7)
O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:20)
Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION