라틴어 문장 검색

Carolus Octavus Galliarum rex virtute et fortuna patris et avi sui (Caroli Septimi et Ludovici Undecimi) regnum Franciae acceperat et opibus florentibus et ipso territorio amplius quam multis retro annis fuerat, cum redintegratio facta esset in illius membris principalibus (quae olim portiones coronae Franciae, postea autem ab ea avulsae fuissent, ita ut iam diu sub homagio tantum coronae, non in dominio, tenerentur, cum a principibus propriis iure tanquam regio administrarentur), Andegavia scilicet, Normannia, Provenza et Burgundia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 1:3)
Rex tanquam princeps Christianus et filius ecclesiae pius se medium interposuit, ut pax componeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:9)
Ex hoc enim periculum imminere possit Scotiae ab Anglia, Lusitaniae ab Hispania, minoribus Italiae et Germaniae statibus a maioribus, imo etiam (si parva magnis componere liceat) perinde esset ac si aliquibus vobis minoris ordinis tuto vivere non liceret in vicinitate aliquorum ex his proceribus potentioribus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:3)
Nam statim, postquam comitem Surriae in eos misisset, ipse subsecutus est, et licet nuncium de victoria accepisset in via, tamen usque ad Eboracum perrexit ut eas regiones componeret et pacaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:8)
Unde rex Scotiae (se viribus minime parem cogitans) a rege Henrico, etiam a papa et rege Gallo, poposcit ut inter se et subditos suos componerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:5)
Atque hoc cernere est in Gallia, Italia, et aliis nonnullis Europae partibus, ubi populus universus vel ex nobilibus vel ex rusticis vilioribus componitur (de populo in agris degente loquor, non in urbibus), mediocris autem sortis populus fere deficit, quo fit ut copiis pedestribus parum polleant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:23)
Sed durante hoc tractatu secreto Carolus, ut rem ab adversis oppositionibus et dissuasionis auris illaesam servaret, ad solitas artes confugiens, et sperans se nuptias, sicut antea bellum, posse tecte conficere si regem Angliae inani spe lactasset, solennem legationem in Angliam misit per Franciscum dominum de Luxemburgo, Carolum Marignianum,et Robertum Gaguienum generalem Ordinis Bonorum Hominum (qui appellantur) de Trinitate, qui pacem et foedus cum rege componerent, intermiscendo veluti preces ut Carolo liceret cum Henrici regis bona voluntate (pro iure suo tanquam domino feudi, atque insuper tutori) de nuptiis Britannae ad arbitrium suum disponere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:14)
Atque dubitans ne metus ab Anglis expeditionem Galli in Italiam remorari posset, episcopum hunc misit ut res inter duos reges, si posset, componeret, Qui primum ad regem Gallum se contulit, eumque bene animatum (ut ipse arbitrabatur) offendens, versus regem Angliae perrexit et legatos Anglos apud Caletum reperit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:11)
Attamen, licet boni ominis nomen ad pacem componendam sortitus esset, nihil inde secutum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:13)
At sub idem tempus dux Saxoniae in Flandriam advenerat pro arbitro se gerens ad res inter Maximilianum et subditos suos componendas, revera tamen Maximiliano impense favens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:3)
Exemplum Brugarum reliqua oppida quae defecerant secuta sunt, ita ut Maximilianus a periculo iam liber esset, ab indigentia autem (prout ipse res suas administrabat) nunquam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:4)
Aulici etiam (licet apud Gallos ludos facere in proclivi non sit) ad regis nutum se componebant, satis gnari rationes status ab ea parte stare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:7)
Pro quibus componendis et spargendis, post multam et diligentem inquisitionem quinque tantum tenuis conditionis homines apprehensi sunt et morte mulctati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 21:2)
Misit igitur ex Anglia (quo res suas in eo regno melius componeret et stabiliret) utriusque togae delegatos, priorem nempe de Lanthony, ut cancellarii munere ibi fungeretur, et Edwardum Poyningum equitum auratum, cum copiis militaribus et potestate imperatoria, atque una diploma dedit auctoritatem in eum conferens locumtenentis sui in regimine civili.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:3)
21. "Nos in memoriam revocantes praemissa, necnon immania et execrabilia malefica assidue perpetrata per hostem istum nostrum capitalem eiusque complices violando libertates et immunitates sanctae nostrae matris ecclesiae sub praetextibus mundanis et quae hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuae populi expilationes per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones et graves exactiones, cum multis aliis factis odiosis quae ruinam et desolationem regno in propinquo minantur, gratia divini fulti atque ope et auxilio illustrium procerum regii nostri sanguinis, adhibitis etiam aliorum hominum prudentium consiliis, providebimus in posterum atque ut rempublicam ordinabimus, ut merces regni nostri nativae maximo cum lucro impendantur, commercia regni cum partibus exteris ita administrentur, ut in maius emolumentum cedant subditis nostris, et omnes illae (quas recensuimus) decimae, tributa, tallagia, benevolentiae, impositiones, et graves exactiones penitus aboleantur et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in allis casibus in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliae ab antiquo subsidia et collationes subditorum et fidorum ligeorum recipere consueverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION