라틴어 문장 검색

aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:9)
Ita neque humilem et abiectam oratio- nem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos qui audient ad maiorem admirationem possit traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 2:4)
Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari aut audiri libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:5)
Hoc libello Cicero Catonis Uticensis, perfecti illius Stoici, admiratione adductus disciplinae Stoicae praecepta, quae homines ob severitatem admirabantur magis quam sequebantur, παράδοξα, quae Latini vocant admirabilia, orationis suae suavitate mollita probare populo et commendare sibi proposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:1)
ex quo tam multarum rerum cognitionis admiratio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:2)
in quo haec admiratio fiebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 39:2)
quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:1)
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, | in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:7)
Attonitis admiratione universis Salvo inquit tuo sermone Trimalchio si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:1)
Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, ilium autem frequentia ingene circumvenit cum plausu et admiratione timidissima.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:12)
Elephanti vires, et leonis impetum, Cornicis aevum, gloriam tauri trucis, Equi velocis placidam mansuetudinem, Et adesset homini sua tamen sollertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.3)
Atrocitati mansuetudo est remedium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.9)
*κέκρικα, quae vox quantum admirationis in animo meo tantum desiderii reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 10:5)
At hoc pravum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia videre alloqui audire complecti, nec laudare tantum verum etiam amare contingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 9:1)
Imaginor enim qui concursus quae admiratio te, qui clamor quod etiam silentium maneat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION