라틴어 문장 검색

pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장21)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
cucurbitulas temporibus et occipitio admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장40)
deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장16)
1). Ubi eo aliquid factum est, admovere ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장21)
Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장32)
Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admovetur, ut id, quod strangulat, evocet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장14)
Ergo admovere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장17)
Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, vel in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장22)
item cucurbitulae pectori admotae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장12)
Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore venae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장6)
si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장28)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장9)
et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장51)
si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION