라틴어 문장 검색

Cum igitur ad concertationem fuerit ventum, lapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula quibus incorporati sunt funes, explicantes retrorsus, stilum paene supinum inclinant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 6:1)
Hanc ita validam molem rotis et funibus regens, numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires, collisis parietibus aditus patefacit ingentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 13:1)
Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore impetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem imponendum maturius credens, restricta quiete nocturna, itinerarium sonare lituos iubet et praestructis omnibus quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce, Assyrios fines ingressus, celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus, aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 1:1)
Emenso itaque itinere bidui, prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis impositam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:1)
Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente, cum expeditis mille impositis navibus, Lucillianus comes imperatu principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod (ut pleraque alia) circumluitur fluentis Euphratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 6:1)
Hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta, tenebrarum silentio primo, multiformes admotae sunt machinae, coeptaque altitudo complanari fossarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 11:2)
Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:2)
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 17:1)
Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 8:1)
Et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes flentesque, orabant ne imponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sine alimentis publicis affirmantes et milite, satis confisi adfuturam Iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 2:1)
Exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exsilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et (ut ditaretur alius) genere nobilis, et forte meritis locupletior, actus patrimonio praeceps, trususque in exsilium consumebatur angore, aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis impositus, quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 14:1)
Adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia, et sua et eorum qui tune in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 19:1)
Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 27:2)
Visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 28:1)
Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION