라틴어 문장 검색

nil saeptum horrore sub illo, nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces, rumor ubique alios pluresque adnuntiat hostes maioresque timor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권217)
Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saeculum introivit, adnuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem ipsius divinitatis revelaverant, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:1)
Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, inluminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 7:2)
quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:5)
Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae adnuntiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:6)
Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:17)
Suscipite uerba praedicatorum, et euangelium Dei, quod uobis adnuntiant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:6)
ad adnuntiandam uobis plenitudinem fidei Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod Saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.7)
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:5)
atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:5)
Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis in Scottia uerbum Dei omnibus adnuntians, tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus, quae habere uidebatur, ab ipsa quoque insula patria discessit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:2)
Clare advorsum fabulabor, hic auscultet quae loquar;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1121)
iam ille hic deludetur probe, siquidem vos voltis auscultando operam dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 424)
Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 178)
Ausculta ergo, scies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2148)

SEARCH

MENU NAVIGATION