라틴어 문장 검색

quin potius mora noctis unius, advectis tormentis machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장10)
addidit facinori fidem notabili gaudio, Blaesum visendo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장2)
nec exploratione occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장9)
vultus procul visentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장8)
impedimenta legionum cum imbelli turba Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장2)
visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma et subito nubium igne conlucere templum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장2)
exhortatio ducum non more contionis apud universos, sed ut quosque suorum advehebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장4)
Profectus Novaesium Bonnamque ad visenda castra, quae hiematuris legionibus erigebantur, navibus remeabat disiecto agmine, incuriosis vigiliis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장1)
His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, proinde ac si solus advenisset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:1)
Confecta caede, cum multitudo visendi gratia introisset, nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 1:1)
solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma[m] non supplicasset, conlaudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:3)
sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:1)
namque priuignum Gaium Orienti praepositum, cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lolli comitis et rectoris eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 12장 2:3)
hodieque sub aqua uisuntur hi tali.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION