라틴어 문장 검색

Tunc caerula verrunt, Atque in transtra cadunt, et remis pectora pulsant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:16)
Quid pectora pulses?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:36)
quibus hoc contingere templis Aut potuit muris, nullo trepidare tumultu, Caesarea pulsante manu?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:40)
Ah quoties frustra pulsatos aequore montes Obruit illa dies!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:17)
laetus fragor aethera pulsat Victorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:67)
Trepido confusa tumultu Castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant Ictibus incertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:31)
ast illi suffecit pectora pulsans Spiritus in vocem, morientiaque ora resolvit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:31)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
Pulsatur arenis, Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu Ludibrium pelagi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:43)
Augustius aris Victoris Libyco pulsatur in aequore saxum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:20)
quocumque vocatur, Advolat, atque ingens meritum maiusque salute Contulit, in letum vires:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:38)
Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, Quod paene terram nasus indecens tangit, Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI1)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat, Par domus est caelo, sed minor est domino.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI7)

SEARCH

MENU NAVIGATION