라틴어 문장 검색

patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
In medio classis aeratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte videres fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:3)
Hinc virgineae (mirabile monstrum) quot prius aeratae steterant ad litora prorae reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:9)
iam sole infuso, iam rebus luce retectis Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, suscitat, aeratasque acies in proelia cogit quisque suas variisque acuunt rumoribus iras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:2)
Massicus aerata princeps secat aequora tigri:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:1)
nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:4)
olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:17)
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes tela manu iaciens, ter secum Trous heros immanem aerato circumfert tegmine silvam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:12)
tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:3)
At circum lectae comites, Larinaque virgo Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem, Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit pacisque bonas bellique ministras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:4)
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:10)
Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:14)
Olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:13)
Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:11)
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION