라틴어 문장 검색

quod si non contingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui, praesumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima substiterint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 21:2)
quam magis aerumna urget, tam magis ad viget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 169:6)
quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 176:2)
De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장37)
Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장11)
Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장51)
Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장16)
illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장9)
Cum hoc veterano parcius agendum puto, ne in desperationem sui veniat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:8)
certum petat, eligat profecturos, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema remedia temptet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:6)
Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 5:2)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 28:1)
Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:2)
nec speraveris sine desperatione nec desperaveris sine spe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION