라틴어 문장 검색

Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Pericula quoque praeterita vel aerumnas penitus absolutas qui evasit ut referat gratissime provocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:1)
aut certe ad se rettulit, qui cum pius esset, tot laborabat incommodis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6033)
solvit quasi ante aerumnis vincti essent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 262)
sed traditur a plurimis, inter quos etiam Epaphus, vir peritissimus, refert, Delphis quodam tempore evenisse, ut templum religiosum ante et intactum spoliatum incensumque sit, ac post multas Corinthii urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea, neque postea hoc incommodo vexatam, sicut Thucydides.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 844)
nam primum dicit animas infantum tenere, secundum eorum qui sibi per simplicitatem adesse nequiverunt, tertium eorum qui evitantes aerumnas se necarunt, quartum eorum qui amarunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4262)
et quidam bono auspicio 'fatis Iunonis' positum volunt, hoc est quam etiam Troiani gravem sustinent, ut dei iuventur exemplo, qui tametsi multis eius instinctu subiacuerit aerumnis, virtute tamen ad divinitatem pervenerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2924)
hic apud Graecos prius μύωψ vocabatur, postea (a) magnitudine incommodi oestrum appellarunt". et hoc est quod ait 'oestrum Grai vertere vocantes', non de latino in graecum, sed de graeco in suam linguam, quae prior fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1469)
"Omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:22)
nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:7)
suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:7)
quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:1)
quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:4)
omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:4)
nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus, illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamur, ut, quotienscumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, ilium potius quam nosmet ipsos diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION