라틴어 문장 검색

Mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 115:3)
nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:3)
certa si visus notat, reclinis ecce corde anhelante aestuat;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:3)
minatur aestuat queritur gemit.
(세네카, 메데아 7:5)
nunc cursus rape, effunde habenas, optimos vitae dies effluere prohibe, propria descripsit deus officia et aevum per suos duxit gradus:
(세네카, 파이드라 6:14)
Expertus est quicumque quam facile effluant.
(세네카, Thyestes 550:1)
sic hic, quo regimur, spiritus effluet.
(세네카, Troades 411:1)
venit enim tempus, quo torridus aestuat aer, incipit et sicco fervere terra Cane.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a5)
lacus in Eurum defluus meat, eiusque harenis fundamenta impressa domicilii ventis motantibus aestuans umectat alluvio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:2)
ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si- quidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat, sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cathegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 6:1)
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod te plus decet velle, transcendant, et quicumque non sustinet diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas, cumque nullas in te habuerit umquam misericordiae causas, habeat invidiae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:1)
in fescennina vernans verbis, aestuans votis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:6)
quotiens vestro monitu obesum quicumque corpus aestuantemque turgidi ventris arvinam crebro ieiuniorum decoquendus igne torruerit, nulli dubium est vos tunc simulam frictam in quadam continentiae sartagine consecraturos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:2)
talis hiems tectis, frangunt sic improba solem frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci2)
"illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno aestuet aut dura feriatur grandine;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris20)

SEARCH

MENU NAVIGATION