라틴어 문장 검색

Siquidem et modulator modulis suis, aut tibiae, aut citharae, aut organi, voce, gestu, affectuque compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:9)
ut sonos cantuum ipse commendet, et quodammodo moduletur affectus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:11)
Quod si terribilis apud viventes aestimatur, non mors ipsa terribilis est, sed opinio de morte, quam unusquisque pro suo interpretatur affectu, aut pro sua conscientia perhorrescit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:1)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
Errat igitur oculus, ubi errat affectus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:17)
Affectus ergo deceptio est, deceptio visus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:18)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
non credet malitiae, ut eligat quod bonum est (Isai.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:8)
Innocentia enim tempore posterior est, quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:14)
Malitiam tempore priorem esse, virtutem dignitate:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 1:1)
Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis, quod malitia praecedat tempore, sed juvenculescat infirmitate.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:1)
Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:3)
Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:2)
Haec cum audit mens, avertit se a voluptate, virtutique adjungit, veri decoris admirans gratiam, purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem vestem, hoc est, non in persuasione sermonis, sed in ostensione Spiritus (I Cor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:4)
et ideo probavit Dominus ejus affectum, et eum celeri remuneratione donavit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION