라틴어 문장 검색

eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 30:4)
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 30:9)
profectum item Domitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septem, quas Igilii et in Cosano a privatis coactas servis, libertis, colonis suis compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 34:2)
Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est.
(카이사르, 내란기, 2권 22:3)
Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam ab initio copias P.
(카이사르, 내란기, 2권 23:2)
Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
(카이사르, 내란기, 2권 32:30)
Magnum enim, quod afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.
(카이사르, 내란기, 3권 15:12)
Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur, erat ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae.
(카이사르, 내란기, 3권 16:1)
cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum reductus existimabor bello perfecto.
(카이사르, 내란기, 3권 18:7)
Et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:9)
Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios.
(카이사르, 내란기, 3권 22:6)
Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri.
(카이사르, 내란기, 3권 23:1)
Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt.
(카이사르, 내란기, 3권 26:6)
Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.
(카이사르, 내란기, 3권 26:7)
ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus.
(카이사르, 내란기, 3권 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION