라틴어 문장 검색

quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:2)
Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:3)
Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:1)
Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidusexpectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:3)
Infra tabulata maiores fenestellaeaperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:4)
Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:2)
Nam quemadmodum desiderant esse quo irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:1)
Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:2)
Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,tollitur talea, et apposito foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:4)
Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 4:3)
Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장1)
dabat et famae ut vocatus electusque potius a re publica videretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장16)
nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장7)
postremo eo furoris venere ut tres legiones miscere in unam agitaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장2)
At in Chaucis coeptavere seditionem praesidium agitantes vexillarii discordium legionum et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION