라틴어 문장 검색

seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 171:1)
multitudine aliquantum Volsci superabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:1)
adiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a privatis criminabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 444:1)
et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 473:1)
T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 5:2)
ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 20:3)
et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:2)
senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant, et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 279:2)
classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum appetivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 376:1)
praedae ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 586:1)
quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire quam minimo suo privato incommodo publicoque populi Romani liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 248:3)
hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 259:1)
adventus quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis celebratior quam ullius unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius, modum aliquantum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 263:1)
ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 301:1)
igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 185:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION