라틴어 문장 검색

"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III53)
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI274)
Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 13:2)
At quidam contra haec, ignari materiai, naturam non posse deum sine numine reddunt tanto opere humanis rationibus atmoderate tempora mutare annorum frugesque creare et iam cetera, mortalis quae suadet adire ipsaque deducit dux vitae dia voluptas et res per Veneris blanditur saecla propagent, ne genus occidat humanum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:9)
at lacrimans exclusus amator limina saepe floribus et sertis operit postisque superbos unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:21)
dextra parte caput canis exoritur, mansueta specie blandientis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:1)
Inde blandiebatur sibi Augustus laetum in filia animum usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 4:1)
et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:3)
Omnis in Arctois populus quicumque pruinis Nascitur, indomitus bellis, et mortis amator.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:21)
durae semper virtutis amator, Quaere quid est virtus, et posce exemplar honesti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:33)
Amator ille tristium lacernarum Et baeticatus atque leucophaeatus, Qui coccinatos non putat viros esse Amethystinasque mulierum vocat vestes, Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, galbinos habet mores.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVI2)
Qui pinxit Venerem tuam, Lycori, Blanditus, puto, pictor est Minervae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CII1)
blanditur Naevia, non moritur.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXVI3)
quis blandior illo?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXIX3)
Nullae sic tibi blandientur undae, Nec fontes Aponi rudes puellis, Non mollis Sinuessa fervidique Fluctus Passeris aut superbus Anxur, Non Phoebi vada principesque Baiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION