라틴어 문장 검색

"nox aderat et maritus aderat priusque Veneris proeliis velitatus altum soporem descenderat."
(아풀레이우스, 변신, 5권167)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
"hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium, ipsum ignis totius deum aduris, cum te, scilicet amator aliquis, ut diutius cupitis etiam nocte potiretur primus invenerit!"
(아풀레이우스, 변신, 5권181)
"Nec deus amator humi iacentem deserens, involavit proximam cupressum deque eius alto cacumine sic eam graviter commotus affatur:"
(아풀레이우스, 변신, 5권184)
"Ego quidem, simplicissima Psyche parentis meae Veneris praceptorum immemor, quae te miseri extremique hominis devinctam cupidine infimo matrimonio addici iusserat, ipse potius amator advolavi tibi."
(아풀레이우스, 변신, 5권185)
"Sed hoc feci leviter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi viderer ei ferro caput excideres meum, quod istos amatores tuos oculos gerit!"
(아풀레이우스, 변신, 5권186)
"Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum."
(아풀레이우스, 변신, 5권192)
"Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권193)
"Sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscio quodam tramite, iam die labente, accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius obtinebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권203)
"Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem?"
(아풀레이우스, 변신, 5권206)
"illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi!"
(아풀레이우스, 변신, 5권212)
"Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:31)
"An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:63)
"Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:76)
"Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:86)

SEARCH

MENU NAVIGATION