라틴어 문장 검색

In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species, fabula commentabatur picturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:120)
Quae texit sapiens dextra favonii.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:9)
Flora, camisiam byssinam quam marito texuerat, ut ejus mereretur amplexus, prodigaliter virgini praesentavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:29)
Ita tamen sub divinae potestatis imperio ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:19)
Cum fraternus amor fraude laborat, Mentiturque manus dextra sorori?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:10)
Hujus facies nullius adventitii coloris mendicabat hypocrisim, sed rosam cum lilio disputantem in facie, mistione naturae mirabili, plantaverat [0473A] dextera Omnipotentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:3)
Aurei vero sigilli nobilitas, quae ut jaspidum stellabat siderea multitudo, praefatae virginis diescebat in dextera.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:15)
Quam postquam Natura prospexit sibi loci proximitate vicinam, solemni occursu ei obviam veniens, salutis prooemio, osculi praeludio, amplexus connubio, mentalem foris depinxit affectum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:18)
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae, [0478A] Linguae femineae, Martis bellique prophetae, Vocis inauditae miracula voce canebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:12)
Ille vero calamum papyreae fragilitatis nunquam a suae inscriptionis ministerio feriantem manu ferebat in dextera;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:7)
Post hujus inscriptionis solemnitatem, dexterae manui continuae depictionis fatigatae laboribus, sinistra manus tanquam sorori fessae subveniens, picturandi officium usurpabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:18)
dextera manu pugillaribus potita;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:19)
Vestes vero coelestis artificis dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis poterant vetustatis tineis cancellari:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:3)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION