라틴어 문장 검색

Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:28)
Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:14)
Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:7)
"ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III17)
adulter, quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV3)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
abditus interea latet et secretus adulter, inpatiensque morae silet et praeputia ducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI123)
lenonum ancillas posita Saufeia corona provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI161)
oculos fuligine pascit distinctus croceis et reticulatus adulter, suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo saepius in teneris haerebit dextera lumbis, hic erit in lecto fortissimus:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI186)
"an vocat ancillas tortoris pergula?"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI193)
Consulit ictericae lento de funere matris, ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem efferat et patruos, an sit victurus adulter post ipsam:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI279)
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII103)
"instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX37)
alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)
rusticus expectas ut non sit adultera Largae filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu, ut non terdecies respiret?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV6)

SEARCH

MENU NAVIGATION