라틴어 문장 검색

neque enim ista omnino virtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id quod tu opinare aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 9:1)
Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:1)
Nam tres istae voces ' intra, citra, ultra,' quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur ' in, cis, uls.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 8:2)
terras enim demonstrat omnis quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest, quae sunt ' citra oceanum,' non ' in oceano ';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:3)
huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XV 2:2)
Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 4:2)
Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 3:1)
Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:1)
Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῶͺ Πυρφόρωͺ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est ̓Ινώ, eundem esse versum absque paucis syllabis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 5:1)
Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 17:1)
Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 11:1)
Inibi autem animadvertendum est quod Gellius Neria dicit per a litteram, non Nerio, neque Nerienes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 16:1)
Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam 'proelium,' huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 18:1)
' Ex manubiis,' non res corporaque ipsa praedae demonstrat, nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus, sed facta esse haec conparataque 'ex manubiis,' id est ex pecunia praedaticia, declarat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 29:2)
Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION