라틴어 문장 검색

ingenio minuit merces properata favorem:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:7)
solus, militiae mira mercede, iugalem promeruit Stilicho socero referente coronam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae91)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)
perdurat non empta fides nec pectora merces adligat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:304)
furto gaudet amans, permutat navita merces et vigil elapsas quaerit avarus opes, blandaque largitur frustra sitientibus aegris inriguus gelido pocula fonte sopor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
illi terribilis, quibus otia vendere semper mos erat et foeda requiem mercede pacisci, natis obsidibus pacem tam supplice vultu captivoque rogant, quam si post terga revincti Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:114)
Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 4:1)
utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:2)
quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 5:4)
Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 6:4)
Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 8:4)
Qui cum firmi esse coeperint,pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:3)
sed haec ubi vilitas annonae permittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:2)
Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 5:4)
nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION