라틴어 문장 검색

cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 62:1)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:2)
numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:3)
iam neminem antepones Catoni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:10)
at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:6)
et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem - meis enim illas antepono - , sed a plerisque legi sunt desitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:5)
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:1)
Etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:4)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:5)
Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non, sed triumphis multorum antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:4)
Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum - quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est - adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:2)
Vide quid tibi iam sit necesse, et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 12:6)
ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION