라틴어 문장 검색

Sola premit uiuosque metu penaque sepultos Femina.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:23)
Vipera fabrilem dapis anxia tendit in edem, Incipit hec limam rodere, lima loqui:
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:1)
Ergo metu dampni sibi munere regis amorem Firmat, ut accepto preduce tutus eat.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:3)
Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream.
(아풀레이우스, 변명 70:1)
neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit.
(아풀레이우스, 변명 73:5)
soluo uos in praeteritum isto metu.
(아풀레이우스, 변명 97:15)
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
"Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:15)
ac primum prae metu aliquantisper vigilo, dein circa tertiam ferme vigiliam paululum conniveo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:10)
Sic denique eum vitalis color turbaverat ut mihi prae metu, nocturnas etiam Furias illas imaginanti, frustulum panis quod primum sumpseram, quamvis admodum modicum, mediis faucibus inhaereret, ac neque deorsum demeare neque sursum remeare posset.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:2)
Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat:
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:3)
"nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:4)
Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit, et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis huius exortam, suspensus alioquin et voto simul et studio, curiose singula considerabam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:1)
"Deam, O Luci carissime, ut anxie tibi metuo et ut pote pignori meo longe provisum cupio;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:10)
Haec mecum Byrrhaena satis anxia.
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION