라틴어 문장 검색

cum autem Americanorum vallo castrisque appropinquarent, tantus glandium plumbearum imber in eos subito est effusus, ut torrentis ritu, per semi-horam, caderet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.39)
Cum oppido appropinquaret, paucae Britannicae copiae, quae praesidio fuerant, in salutis spem naves petiere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.28)
Washingtonius, copias Britones exposituros supra se, exercitumque commeatu et re frumentaria interclusuros, aut denique colonicas copias ad praeliandum Insula Eboracensi coacturos, verebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.34)
Dum Washingtonius copias apparatumque bellicum, vacuando recurrendoque servare conatur, imperator Britannicus Washingtonium pugna lacessere, et commeatus intercludere vehementissime nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.37)
Locus, ubi expositi Britanni, operibus munitionibusque erat defensus, copiaeque in eo relictae, quae, tamen, priusquam hostes appropinquarent, in partes omnes diffugere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.39)
Ad libertatem Americanam tuendam consilio purissimo manibusque lotis appropinquans, turpem hunc receptum, patriae exitium minitantem, summo dolore viderat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.43)
Howe, imperator Britannus, Washingtonii commeatus a civitatibus eois intercludere ope summa nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.15)
Appropinquantibus igitur, hostibus, sese Novam Arcam recepit, ubi aliquandiu commoratus, quasi cum Comite Cornwallis, si opus fuerit, dimicaturus;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.34)
Appropinquante hoste, imperatorem deseruere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.75)
aditusque ad Washingtonii castra hostium copiis adeo difficilis, ut hostes, nisi maximo periculo, appropinquare aut accedere minime poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.34)
"Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:15)
"adpropinquavit enim regnum caelorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:22)
"Nox praecessit, dies autem adpropinquavit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:5)
sic interclusum putabant iter.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:2)
Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION