라틴어 문장 검색

id quoque damus, et libenter quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 89:5)
Atque in plerisque civitatibus intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 50:1)
Externa libentius in tali re quam domestica recordor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 34:1)
Quid autem est stultius quam, quod libenter facias, curare, ut id diutius facere non possis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:5)
libenter audirem Antonium';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:5)
erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:3)
Quo etiam feci libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:1)
Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius frangere accusando potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:4)
Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:1)
Sed iam tu, Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 290:1)
In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:3)
' 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:3)
"Syrtim" patrimoni, "scopulum" libentius dixerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:2)
quem cum comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid tu, inquit, tam mane, Tubero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:3)
Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, equidem concessero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION