라틴어 문장 검색

Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra jecur et lienem et ventriculum, quam contra intestina:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:5)
Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit, vel in articulo se inter duo ossa demersit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 13:3)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa vulnus duo membra fasciis habenisve deliganda, et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:1)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:6)
quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 18:8)
Ac, ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:1)
Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis, maximeque eorum feminibus et cruribus, habenis quoque, vel linteis fasciis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 5:4)
Articulum autem quam minime vincire opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 9:4)
Sed, si juxta articulum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 11:8)
Easque omnes circa articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 12:3)
Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 29:7)
modo articuli suis sedibus excidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 1:8)
Maxilla vero, et vertebra, omnesque articuli, quum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 3:1)
Sed ut excidere omnes articuli possunt, sic non omnes reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:4)
a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION