라틴어 문장 검색

Hae sunt causae ascensus caudarum in vicinia Solis, ubi orbes curviores sunt, & Cometae intra densiorem & ea ratione graviorem Solis Atmosphaeram consistunt, & caudas quàm longissimas mox emittunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:12)
Communi gravitate vel simul in Solem cadunt, vel simul in ascensu suo retardabuntur, adeoque gravitas illa non impedit, quo minus caudae & capita positionem quamcunque ad invicem à causis jam descriptis aut aliis quibuscunque facillimè accipiant & postea liberrime servent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:15)
Propulsi vero fustibus vadunt foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.6)
Tum vir animi simplicis Id dedecus castrorum propelli iubet, Nec cadere in illum credit tantam audaciam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.10)
Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem silva dat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:6)
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:11)
sensit martyr episcopus iam partam sibi praeripi palmam mortis et exitus, ascensumque negarier aeterni ad solium Patris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.13)
primum sed Agnes hunc habuit gradum caelestis aulae, mox alius datur ascensus;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis25)
Excutior somno, et summi fastigia tecti ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:2)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
contra hic, ne prodigus esse dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.3)
et de viro forti, bella umbone propellit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:5)
sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus , ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 260:3)
Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장8)
ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION