라틴어 문장 검색

Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, quae solita est illi nimiumque domestica vento, "et merito!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:6)
Constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:1)
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae degenerat palmas veterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:7)
lugent iuvenesque senesque, vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:2)
Ast ubi habere suam transformia corpora sensit, saepe pater dominis Triopeida tradit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:1)
Gemit ille tamen munusque supremum hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:6)
Illa rogantem aversata gemit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:6)
Hactenus, et gemuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:5)
Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:1)
Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima ilia demisi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 45:4)
Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis non mea mors illi, verum sua vita gemenda est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:8)
Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quid dederit domus una cruoris, teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:5)
Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor, terga fugae dederat conversa Symaethius heros et fer opem, Galatea, precor, mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 75:5)
hoc unum nostri scitque gemitque mali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 222)
egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)

SEARCH

MENU NAVIGATION