라틴어 문장 검색

Illic plane inmensa multitudo etiam cum coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari condicione dissimiles;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:13)
quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:8)
Haec dicente rege, fauerunt adsidentes quique siue adstantes maiores una cum mediocribus, et abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant, sese transferre festinabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:22)
Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 2:2)
Nuper occupatus noctu uigiliis et psalmis, uidi adstantem mihi subito quendam incogniti uultus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:10)
Est mansio quaedam secretior, nemore raro et uallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua uir Dei saepius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.5)
et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens egressus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:1)
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:5)
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 105)
non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 227:1)
Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2216)
amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 48)
tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 370)
sic sine astet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4109)
asta igitur, ut consuetus es puer olim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3228)

SEARCH

MENU NAVIGATION