라틴어 문장 검색

iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)
sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita scriptam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 12:1)
cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 151:1)
Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos infirmaque corpora tecta et umbrae recreaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 402:1)
recreatus dein legatus ex volneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 259:1)
triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 569:1)
quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 577:1)
cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultima desperatione recreatus est animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 731:1)
itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 115:1)
quam mox recreas me?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 671)
nam illic homo homines non alit, verum educat, recreatque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION