라틴어 문장 검색

quasi dictatorem Caesarem aut imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis votisque certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine servitii:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장5)
praemisit in urbem edictum quo vocabulum Augusti differret, Caesaris non reciperet, cum de potestate nihil detraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장9)
Augustae Taurinorum, dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장6)
mox per occultos suorum nuntios excitus ab urbe Agrippa, ignaro adhuc Vitellio, celeri navigatione properaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장3)
sic Capitolium ingressus atque ibi matrem complexus Augustae nomine honoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장7)
abnuentique nomen Augusti expressere ut adsumeret, tam frustra quam recusaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장3)
Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장1)
Fonteius Agrippa ex Asia (pro consule eam provinciam annuo imperio tenuerat) Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, quem spargi per provincias et externo bello inligari pars consilii pacisque erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장8)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)
quippe illis hibernis obsideri premique Germanias Augustus crediderat, neque umquam id malorum ut obpugnatum ultro legiones nostras venirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장2)
legio in Africa auxiliaque tutandis imperii finibus sub divo Augusto Tiberioque principibus proconsuli parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장3)
melius divo Iulio divoque Augusto notos eorum animos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장7)
comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
regnum ab Antonio Herodi datum victor Augustus auxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장7)
His igitur rebus effecit ut M. Vipsanius Agrippa, intima familiaritate coniunctus adulescenti Caesari, cum propter suam gratiam et Caesaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem, potissimum eius deligeret affinitatem praeoptaretque equitis Romani filiam generosarum nuptiis.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 12장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION