라틴어 문장 검색

Aegyptum copiasque, quibus coerceretur, iam inde a divo Augusto equites Romani obtinent loco regum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장1)
apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장4)
prope eversum orbem etiam cum de principatu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse Caesare Augusto victore imperium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장4)
quasi dictatorem Caesarem aut imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis votisque certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine servitii:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장5)
Vibius Crispus, pecunia potentia ingenio inter claros magis quam inter bonos, Annium Faustum equestris ordinis, qui temporibus Neronis delationes factitaverat, ad cognitionem senatus vocabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장2)
mox damnatus est Faustus, nequaquam eo adsensu civitatis quem pessimis moribus meruerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장9)
praemisit in urbem edictum quo vocabulum Augusti differret, Caesaris non reciperet, cum de potestate nihil detraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장9)
Augustae Taurinorum, dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장6)
miles ipsi adeo paratus ut praeeuntem sacramentum et fausta Vitellio omnia precantem per silentium audierint;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장2)
sic Capitolium ingressus atque ibi matrem complexus Augustae nomine honoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장7)
abnuentique nomen Augusti expressere ut adsumeret, tam frustra quam recusaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장3)
Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장1)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)
quippe illis hibernis obsideri premique Germanias Augustus crediderat, neque umquam id malorum ut obpugnatum ultro legiones nostras venirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장2)
legio in Africa auxiliaque tutandis imperii finibus sub divo Augusto Tiberioque principibus proconsuli parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION