라틴어 문장 검색

His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:10)
inmaculatos in via huius appellans saeculi, quos nulla obscena rumoris aura maeularit, qui obprobrium non acceperint adversus proximos suos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:4)
nam simul ac species patefactast verna diei et reserata viget genitabilis aura favoni, aeriae primum volucris te, diva, tuumque significant initum perculsae corda tua vi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:3)
nil igitur fieri de nilo posse fatendumst, semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae aeris in teneras possint proferrier auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:1)
unde aether sidera pascit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:10)
postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether in gremium matris terrai praecipitavit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:5)
is porro quamvis circum celerantibus auris confluat, haud poterit tamen uno tempore totum compleri spatium;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:9)
usque adeo largos haustus e fontibus magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:18)
omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:3)
] sin ita forte putas ignis terraeque coire corpus et aerias auras roremque liquoris, nil in concilio naturam ut mutet eorum, nulla tibi ex illis poterit res esse creata, non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:4)
Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius et primum faciunt ignem se vertere in auras aeris, hinc imbrem gigni terramque creari ex imbri retroque a terra cuncta reverti, umorem primum, post aera, deinde calorem, nec cessare haec inter se mutare, meare a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:7)
quin potius tali natura praedita quaedam corpora constituas, ignem si forte crearint, posse eadem demptis paucis paucisque tributis, ordine mutato et motu, facere aeris auras, sic alias aliis rebus mutarier omnis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:12)
'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras aeris e terra res omnis crescere alique;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:13)
ignis an umor an aura?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:4)
nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque sed quia multa modis multis mutata per omne ex infinito vexantur percita plagis, omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentis aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION