라틴어 문장 검색

primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber sideraque ventique nocent, avidaeque volucres semina iacta legunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:6)
Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim conlegit ab aestu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:5)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore concurretque suae segeti, tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:22)
Gratantur Achivi victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:11)
non illa canes avidaeque volucres, non cani tetigere lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:12)
Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:3)
At illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:2)
sorbent avidae praecordia flammae, caeruleusque fluit toto de corpore sudor, ambustique sonant nervi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:2)
dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:11)
hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi flexit amans oculos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:3)
cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam, verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:3)
Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:1)
quas simul et matrem circum sua damna volantem corripuit serpens avidoque recondidit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:6)
Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION