라틴어 문장 검색

phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:2)
Unus quidem adtonsus erat, ut clericus, alius barbam habebat prolixam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:7)
"certe Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, Nudus et hibernae producis frigora brumae, Nudus et aestivi tempora sicca Canis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 43)
At, quae fida fuit nulli, post victa senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niveo vellere ducta putat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 645)
Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent Ora nec amplexus aspera barba terit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 818)
ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:1)
ad eos velut simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 456:1)
coniecto in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse obversatamque vestibulo carceris maestam turbam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 170:1)
sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in voltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:2)
sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 227:1)
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra, malae, mentum, barba, collus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1435)
hoc est demum quod percrucior, me hoc aetatis ludificari, [immo edepol sic ludos factum] cano capite atque alba barba miserum me auro esse emunctum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 111)
Savium * ita quasi saetis labra mihi compungit barba, continuo in genua ut astiti, pectus mihi pedibus percutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 275)
Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 222)
Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4120)

SEARCH

MENU NAVIGATION