라틴어 문장 검색

Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:5)
Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:2)
Cumque in aula regis notus esset, rex aut pietate quadam notus, quod Iudaeus conversus esset, aut privata quadam notitia adductus, eo honore eum dignatus est ut filium eius e fonte susciperet eumque Petrum nominaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:4)
16. Ad coronandum etiam vitae suae exitium, aeque ac regni sui initium, opus pietatis et misericordiae edidit eximium et imitatione dignum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 16:1)
Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:24)
Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:13)
Hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum ingrediaris in quae, aeque ex parvis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:31)
quam volumus licet, patres conscripti, nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis et terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos et Latinos, sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:48)
Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:7)
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 4:1)
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti, Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum, Pro benefactorum uice simia preteritorum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:8)
Nunc mea, non ut hebes, benefacta rependere debes:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:9)
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:8)
Hisne tuis mendis mea tot benefacta rependis?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:8)
Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus.
(불가타 성경, 바룩서, 4장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION