라틴어 문장 검색

Interea Godofridus rex Danorum per negotiatores quosdam mandavit, se audisse, quod imperator ei fuisset iratus, eo quod in Abodritos anno superiore duxit exercitum et suas ultus est iniurias, addens velle se purgare ab eo, quod ei obiciebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:1)
tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subneruiasti.
(아풀레이우스, 변명 82:10)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
haec ergo ab inuita Pudentilla - patietur enim me, uti res fuit, ita dicere - aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.
(아풀레이우스, 변명 91:6)
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scriberet, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret;
(아풀레이우스, 변명 97:2)
mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret.
(아풀레이우스, 변명 97:5)
o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.
(아풀레이우스, 변명 100:10)
sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:39)
idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effecisti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum.
(아풀레이우스, 플로리다 9:41)
nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti.
(아풀레이우스, 플로리다 9:42)
cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebatur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis.
(아풀레이우스, 플로리다 16:36)
non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:38)
iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:60)
ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:61)
iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION