라틴어 문장 검색

Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur neque amicitiam colere possit nec iustitiam nec liberalitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 7:4)
neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:5)
non nulli tamen sive felicitate quadam sive bonitate naturae sine parentium disciplina rectam vitae secuti sunt viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:4)
Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:4)
Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:2)
quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione discendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 17:3)
qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:4)
Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, quicum in tenebris mices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:8)
Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
"si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est expetenda!"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 172:3)
Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus gestis, existimatione vitae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:2)
Et ne hoc in causis, in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum ingeni nostri existimatio, nam id esset levius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:1)
nihil mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre non potuissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:3)
in quibus est summa laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:4)
in com- munione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION