라틴어 문장 검색

Linguae fusioris, et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimium deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 17:1)
Tanta fuit in ea expeditione boum pestilentia, ut pene nullus tanto exercitui superesset, quin omnes usque ad unum perirent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 202:5)
Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:2)
Iulii, et Pippinus rex, filius imperatoris, migravit, et ille elefas, quem Aaron imperatori miserat, subita morte periit, et magna mortalitas boum et aliorum animalium erat in ipso anno, et hiemps valde dura.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 29:4)
Equari uult rana boui, tumet ergo.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:1)
Cessa, pre boue tota nichil.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:3)
Cauta bouem uitulumque manus supponit aratro.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:6)
A boue maiore discat arare minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:10)
Bos ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:2)
Huc ueniet custosque boum stabulique magister.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:4)
Presepe reuisit arator, Frondibus et feno munit alitque boues.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:10)
Hic redit ac ceruus uitasse pericula gaudet, Bobus agit grates.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:11)
Plus equo tenues uiderat esse boues.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:21)
Iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturus praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito venturum oraculum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:3)
"Quod si vere Iupiter mugivit in bovem, potest in asino meo latere aliqui vel vultus hominis vel facies deorum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION