라틴어 문장 검색

quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:4)
Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:1)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:3)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
sin autem etiam libidinum intemperantia accessit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit et facit adulescentium impudentioren intemperantiarn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:5)
aliter ampla domus dedecori saepe domino fit, si est in ea solitudo, et maxime, si aliquando alio domino solita est frequentari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 179:2)
Admiratione autem afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:1)
Quodsi haec utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 108:3)
Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:4)
Quae neque est in te, et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:9)
Custos vero virtutum omnium dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 1:3)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:4)
deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION