라틴어 문장 검색

tu, cum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras, non quia rei publicae id utile, sed quia tibi amplum et gloriosum censes esse, sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege, sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 641:3)
Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem verti ipsumque Hannibalem adventare, ne praesidio etiam periclitaretur, haud facili inde receptu, et ipse a Messana L. Scipione fratre in praesidio ibi relicto, cum primum aestu fretum inclinatum est,... naves mari secundo misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 101:1)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)
si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 190:1)
si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 249:1)
sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 447:1)
an periclitamini quid animi habeam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 282)
verum periclitatus sum animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 233)
de communi scelere alius confitetur, illa pro confitente negat et periclitans ipsa alium vindicat periclitantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 5:7)
inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter.
(세네카, 행복론, Liber II 94:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION