라틴어 문장 검색

"Cantemus domino:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:27)
Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:3)
Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:6)
Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:2)
Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:5)
Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:12)
"Cantantes in cordibus vestris:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:14)
Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:1)
Unde et propheta mystice cantat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:15)
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II64)
incipe, Calliope, licet et considere, non est cantandum, res vera agitur, narrate, puellae Pierides;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV16)
hunc diligit Aelia pauper, solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo gaudet:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI34)
Sed cantet potius quam totam pervolet urbem audax et coetus possit quae ferre virorum cumque paludatis ducibus praesente marito ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI213)
neque enim cantare sub antro Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII18)
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans, perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII72)

SEARCH

MENU NAVIGATION