라틴어 문장 검색

quos vindicta patronus non liberaverit, velut vinclo servitutis attineri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장9)
ira illa numinum in res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum aut captivitate urbium, semel edito transire licet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장4)
ita si eum, qui armatus C. Caesari restitit, vel captivitas vel voluntas vel fatum aliquod in urbem pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Ciceronem audire potuit et nostris quoque actionibus interesse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 5:1)
Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 1:1)
victus voluntariam servitutem adit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:1)
in tantum non modo a libertate sed etiam a servitute degenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 9:3)
et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 3:2)
non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:1)
quaedam civitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit), vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 2:1)
Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 1:1)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:3)
nam et universi coistis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 1:2)
nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:2)
Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION